monumenta.ch > Hieronymus > sectio 33 > 49 > csg7.89 > sectio 7 > bnf10439.194 v > sectio 6 > 16 > XII. EUGENITI V̅· T̅· MAGISTRO OFFICIORUM THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 16 > sectio 5 > Iosue, 3 > bnf10439.193 v > sectio 37 > 25 > 9 > 15
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XIV.Epistula Constantinopolitani concilii ad papam Damasum et occidentales episcopos. <<<     >>> XVI.Statuta sedis apostolicae contra diversas haereses. Vel, secundum ms. Santheod. Professio catholicae fidei quam papa Damasus destinavit ad Paulinum episcopum in Macedonia, qui fuit in Thessalonica.

Cassiodorus, 9, CAPUT XV.Epistula Damasi de damnatione Apollinaris ad Timotheum.

1 Quoniam apostolicae sedi reverentiam debitam charitas vestra distribuit, vobis plurimum, charissimi filii, praestitistis. Nam licet Ecclesiae in qua sanctus apostolus residens docuit quodammodo nos gubernacula, quae suscepimus, teneamus, tamen profitemur nos honore minores esse, et propterea omni modo festinamus, ut ad gloriam eius beatitudinis pervenire possimus.
2 Scitote igitur quia dudum Timotheum profanum, ineruditum, Apollinaris haeretici discipulum, cum impio eius dogmate condemnavimus, nec ultra concedimus eius reliquias qualibet ratione de caetero praevalere. Si autem adhuc ille serpens antiquus, semel et secundo percussus, ad poenam propriam reviviscit; quique extraneus ab Ecclesia est mortiferisque venenis suis quosdam fidelium tentare non cessat, hanc tanquam pestiferam declinate corruptionem, quatenus vos memores apostolicae fidei, quae praecipue in urbe Nicaena a Patribus ex scripto prolata est, firmo gradu stabiles in fide et immutabiles perduretis; et non vaniloquia et exterminabiles quaestiones ab isto audire patiamini clericos vestros aut plebem.
3 Iam enim semel formam dedimus (Ed. V., didicimus), ut qui semetipsum cognoverit Christianum, illud servet quod ab apostolis noscitur esse contraditum, dicente sancto Paulo: Si quis vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit [Galat. I, 9]. Christus enim Filius Dei, Dominus noster, humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut totum hominem delictis obnoxium peccatis omnibus liberaret. Hunc si quis in deitate sive in humanitate minus aliquid dixerit habuisse, plenus spiritu diaboli, gehennae semetipsum filium demonstravit.
4 Cur itaque rursus a me quaeritis damnationem Timothei? Qui et hic iudicio apostolicae sedis, praesente quoque Petro Alexandrinae civitatis episcopo, cum Apollinari suo doctore damnatus est, et in die iudicii tormenta debitaque supplicia sustinebit. Si vero quibusdam levioribus ille suadet, veluti quamdam spem habens, qui veram spem in Christi confessione mutavit, sciant, se cum isto similiter perituros, cum quo ecclesiasticae regulae resultabunt.
5 Deus vos incolumes custodiat, filii charissimi. [THEODORETUS, lib. V, cap. 10, p. 212.]
Cassiodorus HOME

bav824.258 bnf1603.180

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik